Quid hic libellus velit, iis, quae Iohannes Amos Comenius Orbi Sensualium Picto suo praemiserat, optime declaratur: "Sensus ... obiecta sua semper quaerunt, absentibus illis habescunt, taedioque sui huc illuc se vertunt; praesentibus autem obiectis suis hilarescunt, vivescunt, et se illis affigi, donec res satis prerspecta sit, libenter paituntur. Libellus ergo hic ingeniis ... captivandis et ad altiora studia praeparandis bonam navabit operam." Nimium saepe notiones sermone Latino expressae non re vera perspiciuntur quia desunt cogitationes repraesentationesque rerum in animis lectorum saepiusque earum in loco auditur merus strepitus vocum nihil significantium. Huic infirmitati docendi mederi studebat Comenius primo vocabulario Latino imaginibus illustrato, quem posteriores multi imitati sunt - ad illustrandos sermores vernaculos! Lingua Latina autem adhuc caret vocabulario imaginibus illustrante res et conceptus peculiares Latinos, inter quos etiam adnumeranda sunt omnia, quae in Latinitate mediaevali hodiernaque accesserunt, nec non Graeca sub forma Latina in usum cottidianum introducta. Conatus sum illustrate notiones in litteris Latinis saepius occurrentes, ea autem intentione, ut res Romanae documentis Romanis demonstrentur. Ad hanc rem perpetrandam maximo usui mihi fuerunt A. Rich et Daremberg-Saglio, qui hodie perpaucis prae manu sunt. Eorum delineamentis saepe usus sum in conscribendo hoc libello. Definitiones autem verborum pelrumque Forcellino Thesauroque Linquae Latinae adiuvantibus confeci ita, ut breviores et ad captum discipulorum lectorumque inexpertorum aptiores fierent. Insunt aliquot imagines, quae non ab omnibus rerum antiquarum peritis eodem modo explicabuntur. Cura mihi fuit in pomponedo hoc opusculo didactico, ut imagines vocabula in auctoribus ivnenta ante oculos ponerent, non ut in rebus dubiis iudicis mihi pertes vicdicarem. Omnibus hoc libello comprehensis aut in schola cum discipulis aut in colloquiis Latinis Universistatis studiorum Turicensis cum studiosis aliquot annos usus sum ad legendos et interpretandos auctores Latinos. Latina autem Latine tractanda esse iamdudum mihi, monente Erasmo, persuasum est. Lemmata huius opusculi non comprehendunt omnia, quae in legendis antiquorum scriptis explicatione egent. Adiunxi proprio Marte aliquot mediaevalia et hodierna ut omnia se vicissim explicarent in libro et ut nexus idearum conceptuumque inter tempora antiqua et hodierna dilucidior fieret. Eodem spectant exempla e Margarita Philosophica, Historia de Gentibus Septentrionalibus, Orbe Sensualium Picto aliisque sumpta, quae demonstrabunt sermonem Latinum plus quam dou milia annorum viguisse semperque in flore esse. Sper fore, ut hoc opusculum non inter semel legendos, ut ait Plinius, sed saepissime lectitandos libros collocetur. Sit venia primum experienti! Turici, mense Septembri MCMLXXVI
Orbis pictus latinus - Vocabularius imaginibus illustratus
Herman Koller
Artemis & Winkler
2008
215 páginas
7h 10m
ISBN-13: 9783538072688
Português Brasileiro
Estatísticas
Avaliações
5 / 1- 5 estrelas100%
- 4 estrelas0%
- 3 estrelas0%
- 2 estrelas0%
- 1 estrelas0%